[Officium]
S. Joánnis Nepomuceni Mártyris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2

[Rule]
vide C2
9 lectiones

[Name]
Joánnis

[Oratio]
Deus, qui ob invictum beáti Joánnis sacramentale silentium, nova Ecclésiam tuam martyrii coróna decorasti: da nobis ejus intercessióne et exémplo, línguam caute custodíre; ac ómnia pótius mala, quam ánimæ detrimentum, in hoc sseculo tolerare.
$Per Dominum

[Lectio4]
Joánnes Nepomúci Bohémiæ óppido, unde Nepomuceni cognómen duxit, a paréntibus ætáte provectis, non sine futúræ sanctitátis præsagio, flammis supra nascentis domum mirabíliter collucentibus, ortus est. Cum infans in gravem morbum incidísset, beátæ Vírginis ope, cui natum paréntes referébant accéptum, e vitæ perículo evásit incólumis. Egrégia indole, piaque institutióne cœlestibus indíciis obsequente, inter sanctas religiosasque exercitationes puerítiam egit: nam ecclésiam frequénter adire, ac sacerdótibus ad aras operántibus ministráre in delíciis habébat. Zatécii politioribus lítteris ad humanitátem informatus, Pragæ vero gravioribus disciplínis excúltus, philosophíæ, theologíæ, sacrorúmque cánonum magisterium et láuream emeruit. Sacerdótio initiátus, atque a sciéntia sanctórum ad lucra animárum rite comparátus, ministério verbi Dei se pénitus addíxit. Cum ígitur in vítiis exstirpandis, et revocandis in viam salútis errantibus, eloquéntia et pietáte liberes ederet fructus, inter canónicos metropolitanæ ecclésiæ Pragensis cooptátus, mox sibi demandatam Evangélii coram rege Wenceslao quarto prædicándi provínciam suscépit, eo successu, ut Joánnis suásu multa rex fáceret, magnóque in honóre ejus virtútes habéret. Conspicuas tamen, quas ille óbtulit dignitates, Dei servus, ne a divíni verbi præcónio avocaretur, constantíssime recusavit.

[Lectio5]
Régiis illum eleemósynis in páuperes erogándis præféctum, Joánna regína conscientiæ sibi moderatórem ascivit. Cum autem Wencesláus ab offício institutóque decessísset, atque in vítia præceps abriperetur, piæ autem cónjugis obtestatiónes et monita gravate ferret, conténdere ausus est, ut in sacramentali judício sacerdóti credita regínæ arcána sibi a Joánne panderentur. At Dei miníster blandítiis primum, torméntis deínde et carceris squalóre tentátus, nefariæ regis cupiditati fórtiter óbstitit. Furentem tamen Wenceslai ánimum cura ab exsecrando propósito nec humána nec divína jura deterrerent, suprémum agónem, quem instare sibi athleta Christi n6verat, pópulo in conci6ne de impendentibus étiam regni calamitátibus admónito, non obscúre prænuntiavit. Mox Bolesláviam proféctus, ad beátæ Vírginis imáginem antiquo cultu celebrem, cœleste præsidium ad certandum bonum certámen effúsis précibus implorávit. Inde véspere revertentem in pervigilio Domínicæ Ascensiónis rex e fenestra conspicatus arcessit; cumque veheméntius urgeret, et próximam in aquis, si obluctari pergeret, submersiónem intentaret, Joánnes invícta constántia terróres minasque refutavit. Ítaque regis império in Moldavam flumen Pragam interfluens noctu dejéctus, illústrem martyrii cor6nam est consecútus.

[Lectio6]
Sacrílegum fácinus clam patrátum, et Mártyris glóriam insígne prodígium divínitus patefecit. Ubi enim exánime corpus secúndo flúmine vehi coépit, ardentes faces aquis supernatantes et discurrentes apparuérunt Quamóbrem ex ar6na postrídie mane corpus elátum, canonici deínde, regis iram nihil timéntes, in metropolitanam ecclésiam solémni pompa intulerunt, et sepultúræ mandarunt. Cum autem in dies invicti sacerdótis memória miráculis, et máxima fidélium, eórum præcípue qui fama periclitantur, veneratióne cresceret, post annos demum ámplius trecentos, in juridica recognitióne córporis, quod sub humo támdiu jaciierat, lingua ejus incorrúpta et vivida reperta est: quæ sexto post anno judicibus a sede apostólica delegatis exhibita, novo prodigio repénte intúmuit, et sub obscúrum ruborem in purpúreum commutavit. His ítaque aliísque signis rite probátis, Benedíctus décimus tértius Póntifex Máximus die décima nona mensis Mártii, anno salútis millésimo septingentésimo vigésimo nono, primum hunc sacramentális sigilli assertórem, arcáni fidem sánguine obsignantem, sanctórum Mártyrum catálogo adscrípsit.

[Lectio7]
@Sancti/09-28

[Lectio8]
@Sancti/09-28

[Lectio9]
@Sancti/09-28

[Introitus]
!Eccl. 51:30
v. Dedit mihi Dóminus línguam mercédem meam: et in ipsa laudábo eum. (Allelúja, allelúja.)
!Ps. 38:2.
Dixi: Custódiam vias meas, ut non delínquam in lingua mea.
&Gloria
v. Dedit mihi Dóminus línguam mercédem meam: et in ipsa laudábo eum. (Allelúja, allelúja.)

[Lectio]
Léctio libri Sapiéntiæ.
!Eccli. 21:26-31
Stultus a fenéstra respíciet in domum: vir autem erudítus foris stabit. Stultítia hóminis auscultáre per óstium: et prudens gravábitur contumélia. Lábia imprudéntium stulta narrábunt: verba autem prudéntium statéra ponderabúntur. In ore fatuórum cor illórum: et in corde sapiéntium os illórum. Dum male dicit ímpius diábolum, maledícit ipse ánimam suam. Susúrro coinquinábit ánimam suam, et in ómnibus odiétur: et, qui cum eo mánserit, odiósus erit: tácitus et sensátus honorábitur.

[Graduale]
!Prov. 11:13.
Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána: qui autem fidélis est ánimi, celat.
!Ps. 14:1 et 3.
V. Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo, aut quis requiéscet in monte sancto tuo? Qui non egit dolum in lingua sua: nec fecit próximo suo malum.
Allelúja, allelúja.
!Eccli. 25:11.
V. Beátus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se. Allelúja.

[GradualeP]
Allelúja, allelúja.
!Eccli. 25:11.
V. Beátus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se. Allelúja.
!Prov. 10:31.
V. Lingua pravórum períbit: lingua autem sapiéntium est sánitas. Allelúja.

[Tractus]
!Prov. 11:13.
Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána: qui autem fidélis est ánimi, celat.
!Ps. 14:1 et 3.
V. Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo, aut quis requiéscet in monte sancto tuo? Qui non egit dolum in lingua sua: nec fecit próximo suo malum.
_
!Tractus. Jac. 1, 26; 3, 2 et 7-8.
Si quis putat se religiósum esse, non refrénans línguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio.
V. Si quis in verbo non offéndit, hic perféctus est vir.
V. Omnis enim natúra bestiárum domántur, et dómita sunt a natúra humána: línguam autem nullus hóminum domáre potest.

[Evangelium]
@Tempora/Adv2-0

[Offertorium]
!Eccl. 42:1
Non dúplices sermónem de revelatióne sermónis abscónditi, et eris vere sine confusióne: et invénies grátiam in conspéctu ómnium hóminum. (Allelúja.)

[Secreta]
Hæc tua, Dómine, sacra mystéria illum in nobis, quǽsumus, ignem accéndant: quo ínclitus Martyr et Sacérdos tuus Joánnes, ea peragéndo, flagrábat.
$Per Dominum

[Communio]
!Is. 6:6-7.
Volávit ad me unus de Séraphim: et in manu ejus cálculus, quem túlerat de altári, et tétigit os meum. (Allelúja.)

[Postcommunio]
Fragilitátem nostram, Dómine, cœléstis hæc mensa fórtium pane confírmet: qui beáti Mártyris et Sacerdótis tui Joánnis tentátam contra honórem sacraménti constántiam, júgiter áluit ad victóriam.
$Per Dominum
